CALICES fingendi artificium

CALICES fingendi artificium
CALICES fingendi artificium
Commodo Imperatori in delitiis, de quo sic Lamprid. c. 1. Iam in his artifex, quae stationis Imperatoriae non erant, ut calices fingeret, saltaret, cantaret etc. Ubi legit Vir doctissimus, Calices frangeret, propter similem locum in Vero, c. 4. qui per ludum et lasciviam, cum iret comissatum, calices frangebat: iaciebat et nummos in popinas maximos, quibus calices frangebat. At Commodus id dicitur hôc locô fecisse, inter studia et artificia sua, quae callebat: Quare inter coeteras artes ludicras, quas perdidicerat, et hanc quoque annumerat Lampridius, quod calices sciret fingere; quod fingendi studium plures Imperatores amavisse, patet illorum vitas pervolutantibus. Imprimis autem in calicibus fingendis excellebant olim Aegyptii; namque praeter allassontes illos, de quibus supra dictum: arte manuque pretiosa pocula in Aegypto fingebantur, de quibus ita Martialis, l. 14. Epigr. 115.
Adspicis ingenium Nili, quibus addere plura
Dum cupit, ha! quoties perdidit auctor opus?
Uti enim allassontes calices colorum varietate celebres erant, ita in his scuiptura et caelatura visebatur: Vitrum namque olim etiam argenti modô caelatum fuisse, docet Plin. l. 36. c. 26. Aliud flatu figuratur, aliud tornô teritur, aliud argenti modô caeelatur, Sidone quondam iis officinis nobili. In flatu autem figurandis vitris, ut nunc moris est, et in torno terendis, ut olim etiam solebant, nullum operis periculum: Nam et audaces, qui plebeii erant calices et parvô vaenibant, tornô formabantur; at sculpendis caelandisque periculum non exiguum. Atque ii sunt omnino calices, qui diatreti dicebantur, de quibus suô locô. Salmas. ad Vopisc. in Saturnino, c. 8.
Calicum quaedam nobiliora genera, apud Veteres.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”